monumenta.ch > Ambrosius > 23
Ambrosius, De Nabuthae, § 22 <<<     >>> § 24

§ 23

1 ferae ipsae cum periculum inminere proli ac sibi sentiunt, solent eligere quos liberent, non quos offerant.
2 quomodo igitur discernam affectum naturae, quomodo obliuiscar, quomodo exuam patris mentem? quomodo filii auctionem constituam, quo sermone paciscar pretium, quibus tradam manibus in seruitutem filium, quibus oculis adspiciam seruientem, quibus osculis discedenti uale dicam, quibus factum excusem sermonibus? fili, ego te pro meo cibo uendidi.
3 funestior ergo iam pauperis mensa quam diuitis.
4 ille addicit alienos, ego meum uendo: ille necessitatem inponit, ego adfero uoluntatem.
5 ut sit excusabilior causa, adiciam: fili, pro fratribus tuis seruies, ut illis quaerantur alimenta.
6 et loseph a fratribus suis in seruitutem uenditus postea et ipsos et patrem pauit.
7 respondebit ille: sed non eum uendidit pater, sed fleuit amissum, sed postea etiam.
8 ipse in potestatem diuitis uenit et uix potuit liberari.
9 postea genus eius diuitiis Aegypti multa aetate seruiuit.
10 uende me postremo, pater, ea condicione, ne diuites emant'.